Septimo Idus Julii _ Romae, ad Guttam jugiter manantem, natalis sanctorum Martyrum Zenonis, et aliorum decem millium ac ducentorum trium. Gortynae, in Creta, sancti Cyrilli Episcopi, qui, in persecutione Decii, sub Lucio Praeside, flammis est injectus, et, cum ab igne, incensis vinculis, illaesus evasisset, ac stupore tanti miraculi a Judice dimissus esset, rursus ab eodem, pro instanti et alacri fidei praedicatione facta de Christo, comprehensus et capite plexus est. In civitate Thora, apud lacum Velinum, item passio sanctorum Anatoliae et Audacis, sub Decio Imperatore. Ex his Anatolia, Christi Virgo, postquam plurimos per totam Piceni provinciam variis languoribus affectos curasset et in Christum credentes fecisset, Judicis Faustiniani jussu diversis poenarum generibus est vexata, et, cum ab immisso serpente libera evadens Audacem convertisset ad fidem, novissime, extensis manibus orans, gladio transverberata est; Audax quoque, in custodiam traditus, sine mora sententia capitali coronatur. Alexandriae sanctorum Martyrum Patermuthii, Copretis et Alexandri; qui sub Juliano Apostata caesi sunt. Martulae, in Umbria, sancti Brictii Episcopi, qui, sub Marciano Judice, ob confessionem Domini, multa passus est; ac tandem, cum magnam populi multitudinem ad Christum convertisset, Confessor in pace quievit.