Nonis Julii _ Romae sanctorum Martyrum Claudii Commentariensis, Nicostrati primiscrinii, qui fuit vir beatae Martyris Zoae, Castorii, Victorini et Symphoriani; quos omnes sanctus Sebastianus ad fidem Christi perduxit, et beatus Polycarpus Presbyter baptizavit. Eosdem, in perquirendis sanctorum Martyrum corporibus occupatos, Fabianus Judex comprehendi jussit, et, cum eos, per decem dies minis et blanditiis exagitans, in nullo penitus posset commovere, jussit tertio torqueri, ac postea in mare praecipites dari. Dyrrachii, in Macedonia, sanctorum Martyrum Peregrini, Luciani, Pompeji, Hesychii, Papii, Saturnini et Germani; qui, natione Itali, in persecutione Trajani, cum ad eam urbem confugissent, et ibi sanctum Astium Episcopum, pro fide Christi, in cruce pendentem viderent, ac se pariter Christianos esse palam confiterentur, ideo, Praesidis jussu, tenti sunt atque in mare demersi. Brixiae sancti Apollonii, Episcopi et Confessoris. Eystadii, in Germania, sancti Willebaldi, ejusdem urbis primi Episcopi, qui filius exstitit sancti Richardi, Anglorum Regis, et frater sanctae Walburgae Virginis; atque, una cum sancto Bonifatio, laborans in Evangelio, multas gentes convertit ad Christum. Arvernis, in Gallia, sancti Illidii Episcopi. Urgellae, in Hispania Tarraconensi, sancti Odonis Episcopi. In Anglia sancti Heddae, Episcopi Saxonum occidentalium. Alexandriae natalis sancti Pantaeni, viri Apostolici et omni sapientia adornati, cui tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium gentibus quae in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei et devotionis calore succensus, profectus sit; ac demum, Alexandriam reversus, ibi, sub Antonino Caracalla, in pace quievit. Eboriaci, in territorio Meldensi, sanctae Edilburgae, Abbatissae et Virginis, Anglorum Regis filiae. Perusiae Beati Benedicti Papae Undecimi, Tarvisini, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris; qui, brevi Pontificatus sui spatio, Ecclesiae pacem, disciplinae restaurationem, religionis incrementum mirifice promovit.