Pridie Nonas Julii _ Octava sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Hierosolymis sancti Isaiae Prophetae, qui, sub Manasse Rege, in duas sectus partes occubuit, sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum. Faesulis, in Tuscia, sancti Romuli, Episcopi et Martyris, qui fuit beati Petri Apostoli discipulus. Hic, ab eodem Apostolo missus ad praedicandum Evangelium, in multis Italiae locis Christum annuntiavit; ac tandem, Faesulas regressus, ibi, sub Domitiano Principe, martyrio coronatus est cum aliis Sociis. Romae natalis sancti Tranquillini Martyris, patris sanctorum Marci et Marcelliani, qui, ad praedicationem sancti Sebastiani Martyris conversus ad Christum, a beato Polycarpo Presbytero baptizatus est, et a sancto Cajo Papa Presbyter ordinatus. Ipse, die Octavarum Apostolorum, cum ad confessionem beati Pauli oraret, ibidem, sub Diocletiano Imperatore, a Paganis tentus est, et, ab eis lapidatus, martyrium consummavit. In Campania sanctae Dominicae, Virginis et Martyris, quae, sub Diocletiano Imperatore, cum fregisset idola, hinc ad bestias damnata, sed ab illis nil laesa, demum, capite obtruncata, migravit ad Dominum. Ipsius vero corpus Tropeae, in Calabria, summa veneratione asservatur. Eodem die sanctae Luciae Martyris, quae, natione Campana, a Rixio Varo Vicario tenta et acriter cruciata, eumdem convertit ad Christum; quibus adjuncti sunt Antoninus, Severinus, Diodorus, Dion, et alii decem et septem, qui in passione collegae et in corona fuere consortes. In pago Trevirensi sancti Goaris, Presbyteri et Confessoris.