Kalendis Julii _ Octava Nativitatis sancti Joannis Baptistae. In monte Hor depositio sancti Aaron, primi ex ordine Levitico Sacerdotis. Viennae, in Gallia, sancti Martini Episcopi, Apostolorum discipuli. Sinuessae, in Campania, sanctorum Martyrum Casti et Secundini Episcoporum. In Britannia sanctorum Martyrum Julii et Aaron, qui post sanctum Albanum, in persecutione Diocletiani Imperatoris, passi sunt; quo tempore ibidem quamplurimi, diversis cruciatibus torti et saevissime lacerati, ad supernae civitatis gaudia, consummato agone, pervenerunt. Arvernis, in Gallia, sancti Galli Episcopi. In territorio Lugdunensi depositio sancti Domitiani Abbatis, qui primus illic eremiticam vitam exercuit, et, cum plurimos ibi in Dei servitio congregasset, tandem, magnis virtutibus et gloriosis miraculis valde clarus, ad patres, in senectute bona, collectus est. Engolismae, in Gallia, sancti Eparchii Abbatis. In territorio Rhemensi sancti Theodorici Presbyteri, qui fuit discipulus beati Remigii Episcopi. Apud Emessam, in Phoenicia, sancti Simeonis Confessoris, cognomento Sali, qui stultus propter Christum factus est; sed altam ejus sapientiam Deus magnis miraculis declaravit.