Septimo Kalendas Julii _ In territorio Guleti, prope Nuscum, sancti Gulielmi Confessoris, Patris Eremitarum Montis Virginis. Apud Beroeam natalis sancti Sosipatris, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli. Romae sanctae Luciae, Virginis et Martyris, cum aliis viginti duobus. Alexandriae sancti Gallicani Martyris, viri Consularis, qui, sublimatus infulis triumphalibus et Constantino Augusto carus, a sanctis Joanne et Paulo ad Christi fidem conversus est; eaque suscepta, cum sancto Hilarino secessit ad Ostia Tiberina, atque ibi hospitalitati et infirmorum servitio totum se dedit. Cujus rei fama in toto Orbe divulgata, multi undique illuc venientes videbant virum ex Patricio et Consule lavare pauperum pedes, ponere mensam, aquam manibus effundere, languentibus sollicite ministrare et cetera pietatis officia exhibere. Ipse postmodum, sub Juliano Apostata, inde expulsus, Alexandriam perrexit; ibique, cum a Rauciano Judice sacrificare cogeretur et contemneret, ideo, percussus gladio, Christi Martyr effectus est. Sibapoli, in Mesopotamia, sanctae Febroniae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Diocletiani, sub Sileno Judice, ob fidem et pudicitiam servandam, primo virgis caesa et equuleo torta, deinde pectinibus laniata atque igne succensa, demum, excussis dentibus ac mammis pedibusque abscissis, capitis damnata, tot passionum ornata monilibus migravit ad Sponsum. Apud Rhegium sancti Prosperi Aquitani, ejusdem urbis Episcopi, eruditione ac pietate insignis, qui adversus Pelagianos, pro fide catholica, strenue decertavit. Taurini natalis sancti Maximi, Episcopi et Confessoris, doctrina et sanctitate celeberrimi. In Hollandia sancti Adelberti Confessoris, qui fuit discipulus sancti Willibrordi Episcopi.