Decimo Kalendas Julii _ Apud Nolam, Campaniae urbem, natalis beati Paulini, Episcopi et Confessoris, qui ex nobilissimo et opulentissimo factus est pro Christo pauper et humilis, et, quod supererat, seipsum pro redimendo viduae filio, quem Wandali, Campania devastata, captivum in Africam abduxerant, in servitutem dedit. Claruit autem non solum eruditione et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones; ejusque praeclaras laudes sancti Ambrosius, Hieronymus, Augustinus et Gregorius Papa scriptis suis celebrarunt. Ipsius corpus, postea Beneventum et inde Romam translatum, tandem, Summi Pontificis [Sancti] Pii Decimi jussu, Nolae restitutum fuit. In monte Ararath passio sanctorum Martyrum decem millium, crucifixorum. Verolamii, in Britannia, sancti Albani Martyris, qui, tempore Diocletiani, pro Clerico hospite, quem domi exceperat et a quo Christianae fidei praeceptionibus imbutus fuerat, seipsum, commutata veste, tradidit; et hanc ob causam, post verbera et acerba tormenta, capite plexus est. Passus est etiam cum illo unus de militibus, qui, dum eum duceret ad supplicium, in via conversus est ad Christum, et mox, gladio decollatus, proprio sanguine meruit baptizari. Hoc autem nobile sancti Albani ac Socii duratum pro Deo certamen sanctus Beda Venerabilis descripsit. Samariae, in Palaestina, sanctorum mille quadringentorum octoginta Martyrum, qui, sub Rege Persarum Chosroa, pro Christi fide interfecti sunt. Eodem die sancti Nicetae, Romatianae civitatis Episcopi, doctrina sanctisque moribus clari. Neapoli, in Campania, sancti Joannis Episcopi, quem beatus Paulinus, Episcopus Nolanus, ad caelestia regna vocavit. In monasterio Cluniacensi, in Gallia, depositio sanctae Consortiae Virginis. Item Romae Translatio sancti Flavii Clementis, viri Consularis et Martyris; qui, sanctae Plautillae frater ac beatae Virginis et Martyris Flaviae Domitillae avunculus, a Domitiano Imperatore, quocum Consulatum gesserat, ob Christi fidem interemptus est. Ipsius porro corpus, in Basilica sancti Clementis Papae inventum, ibidem solemni pompa reconditum est.