Decimo septimo Kalendas Julii _ Apud Silarum flumen, in Lucania, natalis sanctorum Martyrum Viti, Modesti atque Crescentiae, qui, sub Diocletiano Imperatore, e Sicilia illuc delati, ibidem, post ollam ferventis plumbi, post bestias et catastas divina virtute superatas, cursum gloriosi certaminis peregerunt. Dorostori, in Mysia inferiore, sancti Hesychii militis, qui, cum beato Julio comprehensus, post eum, sub Maximo Praeside, martyrio coronatus est. Zephyrii, in Cilicia, sancti Dulae Martyris, qui, sub Praeside Maximo, ob Christi nomen, virgis caesus, in craticula positus, ferventi oleo incensus aliaque passus, martyrii palmam victor accepit. Cordubae, in Hispania, sanctae Benildis Martyris. Sibapoli, in Mesopotamia, sanctarum Virginum et Martyrum Lybes et Leonidis sororum, et Eutropiae, puellae annorum duodecim; quae per diversa tormenta ad coronam martyrii pervenerunt. Apud Valencenas, in Gallia, depositio sancti Landelini Abbatis. Arvernis, in Gallia, sancti Abrahae Confessoris, sanctitate ac miraculis illustris.