Tertio Kalendas Junii _ Sancti Felicis Primi, Papae et Martyris, cujus dies natalis tertio Kalendas Januarii recensetur. Turribus, in Sardinia, sanctorum Martyrum Gabini et Crispuli. Antiochiae sanctorum Syci et Palatini, qui, pro Christi nomine, multa tormenta passi sunt. Ravennae sancti Exsuperantii, Episcopi et Confessoris. Papiae sancti Anastasii Episcopi. Caesareae, in Cappadocia, sanctorum Basilii et Emmeliae uxoris, qui fuerunt parentes beatorum Basilii Magni et Gregorii Nysseni ac Petri Sebastensis Episcoporum, atque Macrinae Virginis. Hi vero sancti conjuges, tempore Galerii Maximiani, extorres facti, Ponticas solitudines incoluere; et post persecutionem, filiis suarum relictis virtutum heredibus, in pace quieverunt. Hispali, in Hispania, sancti Ferdinandi Tertii, Castellae et Legionis Regis, ob virtutum praestantiam cognomento Sancti; qui, fidei propagandae zelo clarus, tandem, devictis Mauris, ad caeleste regnum, terreno relicto, feliciter evolavit.