Sexto Kalendas Junii _ Sancti Bedae Venerabilis, Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; qui migravit in caelum octavo Kalendas Junii. Sancti Joannis Primi, Papae et Martyris; cujus dies natalis quintodecimo Kalendas Junii refertur, sed festivitas hac die, ob Translationem corporis ejus, potissimum celebratur. Dorostori, in Mysia inferiore, passio beati Julii, qui, tempore Alexandri Imperatoris, cum esset veteranus et emeritae militiae, comprehensus est ab officialibus, et Maximo Praesidi oblatus; quo praesente, cum exsecraretur idola, et Christi nomen constantissime confiteretur, capitali sententia punitus est. In pago Atrebatensi sancti Ranulphi Martyris. Apud Soram sanctae Restitutae, Virginis et Martyris; quae, sub Aureliano Imperatore et Agathio Proconsule, fidei certamine suscepto, daemonum impetus, parentum blanditias et tortorum saevitiam superavit, ac demum, cum aliis Christianis, capite truncata, martyrio decorata est. Arausicae, in Galliis, sancti Eutropii Episcopi, virtutibus atque miraculis illustris. Herbipoli, in Germania, sancti Brunonis, Episcopi et Confessoris.