Pridie Idus Maji _ Tarsi, in Cilicia, natalis sancti Bonifatii Martyris, qui, sub Diocletiano et Maximiano passus, deinde Romam advectus, via Latina sepultus est. In Gallia sancti Pontii Martyris, cujus praedicatione et industria postquam duo Philippi Caesares ad Christi fidem conversi sunt, ipse, sub Valeriano et Gallieno Principibus, martyrii palmam adeptus est. In Syria sanctorum Martyrum Victoris et Coronae, sub Antonino Imperatore; ex quibus Victor a Sebastiano Judice variis et horrendis affectus est cruciatibus. Cum autem ipsum Corona, uxor cujusdam militis, coepisset beatum praedicare ob martyrii constantiam, vidit duas coronas de caelo lapsas, unam Victori et alteram sibi missam; cumque hoc audientibus cunctis testaretur, ipsa quidem inter arbores scissa, Victor vero decollatus est. In Sardinia sanctarum Martyrum Justae, Justinae et Henedinae. Ferenti, in Tuscia, sancti Bonifatii Episcopi, qui (ut refert beatus Gregorius Papa) sanctitate et miraculis a pueritia claruit.