Quinto Idus Maji _ Romae, via Salaria, item natalis beati Anthimi Presbyteri, qui, post virtutum et praedicationis insignia, in persecutione Diocletiani, in Tiberim praecipitatus, et ab Angelo exinde ereptus, oratorio proprio restitutus est; deinde, capite punitus, victor migravit ad caelos. Ibidem sancti Evellii Martyris, qui, cum esset de familia Neronis, ad passionem sancti Torpetis in Christum credidit, pro quo et decollatus est. Item Romae sanctorum Martyrum Maximi, Bassi et Fabii; qui sub Diocletiano, via Salaria, caesi sunt. Auximi, in Piceno, sanctorum Martyrum Sisinii Diaconi, Diocletii et Florentii, discipulorum sancti Anthimi Presbyteri; qui, sub Diocletiano, lapidibus obruti, martyrium compleverunt. Camerini sanctorum Martyrum Anastasii et Sociorum; qui, in persecutione Decii, sub Antiocho Praeside, caesi sunt. Varennis, in Gallia, sancti Gangulphi Martyris. Viennae, in Gallia, sancti Mamerti Episcopi, qui, ob imminentem cladem, solemnes ante Ascensionem Domini triduanas in ea urbe Litanias instituit; quem ritum postea universalis Ecclesia recipiens comprobavit. Apud Silviniacum, in Gallia, depositio sancti Majoli, Abbatis Cluniacensis, cujus vita sanctis meritis fuit praeclara. Apud Septempedanos, in Piceno, sancti Illuminati Confessoris.