Sexto Idus Maji _ Romae, via Latina, natalis sanctorum Martyrum Gordiani et Epimachi, quorum prior, pro confessione nominis Christi, tempore Juliani Apostatae, diu plumbatis caesus et ad ultimum capite truncatus, noctu a Christianis sepultus eadem via fuit in crypta, in quam beati Epimachi Martyris reliquiae paulo ante translatae fuerant ab Alexandria, ubi ipse, pro Christi fide, martyrium compleverat pridie Idus Decembris. In terra Hus sancti Job Prophetae, admirandae patientiae viri. Romae beati Calepodii, Presbyteri et Martyris; quem Alexander Imperator gladio fecit occidi, et corpus ejus per civitatem trahi, atque in Tiberim jactari, quod inventum Callistus Papa sepelivit. Decollatus est etiam Palmatius Consul cum uxore et filiis et aliis promiscui sexus quadraginta duobus de domo sua, Simplicius quoque Senator cum uxore et sexaginta octo de familia sua, item et Felix cum uxore sua Blanda; quorum capita suspensa sunt per diversas portas Urbis, ad exemplum Christianorum. Item Romae, via Latina, ad Centum Aulas, natalis sanctorum Martyrum Quarti et Quincti, quorum corpora Capuam translata sunt. Apud Leontinos, in Sicilia, sanctorum Martyrum Alphii, Philadelphi et Cyrini. Smyrnae sancti Dioscoridis Martyris. Apud Tarentum sancti Cataldi Episcopi, miraculis clari. Matriti sancti Isidori Agricolae, quem, miraculis clarum, Gregorius Papa Decimus quintus, una cum sanctis Ignatio, Francisco Xaverio, Teresia et Philippo Nerio, in Sanctorum numerum retulit. Mediolani Inventio sanctorum Martyrum Nazarii et Celsi, in qua beatus Ambrosius Episcopus corpus sancti Nazarii recenti adhuc sanguine conspersum reperit, atque ad Basilicam Apostolorum transtulit, una cum corpore beati Celsi pueri, quem idem ipse Nazarius nutrierat, et Anolinus, in Neronis persecutione, simul cum eo feriri gladio jusserat quinto Kalendas Augusti; quo die festivitas gloriosi eorum martyrii celebratur.