Octavo Idus Maji _ In monte Gargano Apparitio sancti Michaelis Archangeli. Cracoviae, in Polonia, natalis sancti Stanislai, Episcopi et Martyris, qui a Boleslao, impio Rege, necatus est. Ipsius autem festum pridie hujus diei celebratur. Mediolani item natalis sancti Victoris Martyris, qui, natione Maurus et a primaeva aetate Christianus, a Maximiano, cum esset in castris imperialibus miles, compulsus ut idolis sacrificaret, et in confessione Domini fortissime perseverans, ideo, primum graviter fustibus caesus, sed, Deo protegente, doloris expers; deinde liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus; novissime gloriosi martyrii cursum, capite abscissus, implevit. Constantinopoli sancti Agathii Centurionis, qui, in persecutione Diocletiani et Maximiani, a Firmo Tribuno delatus quod Christianus esset, et a Judice Perinthi Bibiano saevissime tortus, Byzantii demum a Proconsule Flaccino capitis damnatus est. Ipsius corpus ad Scyllacium littus, in Calabria, divinitus postea delatum est, atque ibi honorifice asservatum. Romae sancti Bonifatii Papae Quarti, qui Pantheon in honorem beatae Mariae ad Martyres dedicavit. Item Romae sancti Benedicti Secundi, Papae et Confessoris. Viennae, in Gallia, sancti Dionysii, Episcopi et Confessoris. Antisiodori sancti Helladii Episcopi. In monasterio Bellae Vallis, in territorio Bisuntino, sancti Petri, qui ex Monacho Cisterciensi factus est Tarentasiensis in Sabaudia Episcopus. Apud Ruraemondam, in Geldria, sancti Wironis, Episcopi Scoti.