Nonas Maji _ Sancti Stanislai, Episcopi Cracoviensis et Martyris, qui sequenti die coronam martyrii consecutus est. Tarracinae, in Campania, natalis beatae Flaviae Domitillae, Virginis et Martyris; quae, cum esset filia sanctae Plautillae, sororis sancti Martyris Flavii Clementis Consulis, et sacro velamine fuisset a sancto Clemente Pontifice consecrata, primum, in persecutione Domitiani, ob testimonium Christi, in insulam Pontiam, cum aliis plurimis, exsilio deportata, longum illic martyrium duxit. Novissime vero, Tarracinam deducta, ibi, cum plurimos doctrina et miraculis ad Christi fidem convertisset, Judicis jussu incenso cubiculo, in quo simul cum suis virginibus Euphrosyna et Theodora morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit. Ipsa vero Domitilla, una cum sanctis Martyribus Nereo et Achilleo atque Pancratio, festiva celebritate quarto Idus mensis hujus recolitur. Eodem die sancti Juvenalis Martyris. Nicomediae sanctorum Martyrum fratrum Flavii, Augusti et Augustini. Ibidem sancti Quadrati Martyris, qui, in persecutione Decii Imperatoris, saepius ad tormenta repetitus, demum, capite truncatus, martyrium complevit. Eboraci, in Anglia, sancti Joannis Episcopi, vita et miraculis clari. Papiae sancti Petri Episcopi. Romae Translatio corporis sancti Stephani Protomartyris, quod, Pelagio Primo Summo Pontifice, e Constantinopoli ad Urbem allatum atque in sepulcro sancti Laurentii Martyris in agro Verano positum, ibidem magna piorum religione colitur.