Quarto Nonas Maji _ Apud Ostia Tiberina sanctae Monicae, beati Augustini matris, cujus ille praeclaram vitam, in libro nono Confessionum, testatam reliquit. In metallo Phennensi Palaestinae natalis beati Silvani, Gazae Episcopi, qui, in Diocletiani Imperatoris persecutione, Galerii Maximiani Caesaris mandato, cum plurimis suis Clericis, martyrio coronatus est. Hierosolymis sancti Cyriaci Episcopi, qui, cum loca sancta visitaret, ibidem, sub Juliano Apostata, caesus est. Camerini sancti Porphyrii, Presbyteri et Martyris, qui, sub Decio Imperatore et Antiocho Praeside, cum plurimos (in quibus fuit Venantius) ad Christi fidem convertisset, capite amputatus est. In metallo Phennensi Palaestinae sanctorum triginta novem Martyrum, qui, ad metalla damnati, demum, post adustionem candentis ferri et alia tormenta, simul capite caesi sunt. Laureaci, in Norico Ripensi, sancti Floriani Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, Aquilini Praesidis jussu, in flumen Anisum, ligato ad collum saxo, praecipitatus est. Coloniae Agrippinae sancti Paulini Martyris. Tarsi, in Cilicia, sanctae Pelagiae, Virginis et Martyris, quae, sub Diocletiano Imperatore, in bovem aeneum candentem inclusa, martyrium complevit. Nicomediae natalis sanctae Antoniae Martyris, quae, nimium torta et variis afflicta cruciatibus, altero brachio tribus suspensa diebus, et in carcere biennio detenta, ad ultimum a Priscilliano Praeside, in confessione Domini, flammis exusta est. Mediolani sancti Venerii Episcopi, cujus virtutes sanctus Joannes Chrysostomus, in epistola ad eum scripta, testatas reliquit. In territorio Petragoricensi sancti Sacerdotis, Episcopi Lemovicensis. Hildeshemii, in Saxonia, sancti Godehardi, Episcopi et Confessoris, qui ab Innocentio Papa Secundo in Sanctorum censum relatus est. Antisiodori sancti Curcodomi Diaconi.