Quinto Nonas Maji _ Hierosolymis Inventio sacrosanctae Crucis Dominicae, sub Constantino Imperatore. Romae, via Nomentana, passio sanctorum Martyrum Alexandri Papae Primi, Eventii et Theoduli Presbyterorum. Ex his Alexander, sub Hadriano Principe et Aureliano Judice, post vincula, carceres, equuleum, ungulas et ignes, punctis creberrimis per tota membra confossus ac peremptus est; Eventius vero et Theodulus, post longos carceres, ignibus examinati, ad ultimum decollati sunt. Narniae sancti Juvenalis, Episcopi et Confessoris. Apud montem Senarium, in Etruria, natalis sanctorum Sostenaei et Uguccionis Confessorum, e septem Fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis; qui, caelitus admoniti, eadem die et hora, salutationem Angelicam recitantes, e vita migrarunt. Ipsorum autem ac Sociorum festum pridie Idus Februarii celebratur. Constantinopoli sanctorum Martyrum Alexandri militis, et Antoninae Virginis. Haec, in persecutione Maximiani, sub Praeside Festo, ad lupanar damnata, et ab Alexandro, qui pro ipsa ibi remanserat, mutatis vestibus clam educta, cum eo postmodum jussa est torqueri; et ambo simul in ignem, praecisis manibus, pro Christo sunt injecti, atque ita, egregio peracto certamine, coronantur. In Thebaide sanctorum Martyrum Timothei et Maurae conjugis, quos Arianus Praefectus, post multa tormenta, cruci jussit affigi; in qua, per novem dies cum vivi pependissent ac se ipsos in fide roborassent, martyrium consummarunt. Aphrodisiae, in Caria, sanctorum Martyrum Diodori et Rhodopiani, qui, in persecutione Diocletiani Imperatoris, a civibus suis lapidati sunt.