Sexto Nonas Maji _ Alexandriae natalis sancti Athanasii, ejusdem urbis Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et doctrina clarissimi; in cujus persecutionem universus fere Orbis conjuraverat. Ipse tamen catholicam fidem, a tempore Constantini usque ad Valentem, adversus Imperatores ac Praesides et innumeros Episcopos Arianos strenue propugnavit; a quibus plurimas perpessus insidias, profugus toto Orbe actus est, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus. Tandem, ad suam Ecclesiam reversus, illic, post multos agones multasque patientiae coronas, quadragesimo sexto sui sacerdotii anno migravit ad Dominum, tempore Valentiniani et Valentis Imperatorum. Florentiae item natalis sancti Antonini, ex Ordine Praedicatorum, Episcopi et Confessoris, doctrina et sanctitate celebris. Ipsius autem festivitas sexto Idus mensis hujus recolitur. Romae sanctorum Martyrum Saturnini, Neopoli, Germani et Caelestini, qui, multa passi, in carcerem demum conjecti, ibi in Domino quieverunt. Eodem die sancti Vindemialis, Episcopi et Martyris, qui, una cum sanctis Episcopis Eugenio et Longino doctrina et miraculis adversus Arianos decertans, a Rege Wandalorum Hunnerico jubetur variis tormentis affligi ac tandem capite obtruncari. Hispali, in Hispania, sancti Felicis, Diaconi et Martyris. Attaliae, in Pamphylia, sanctorum Martyrum Exsuperii, et Zoes uxoris, atque Cyriaci et Theoduli filiorum; qui, sub Hadriano Imperatore, cum servi essent cujusdam viri Pagani, omnes, ipso hero jubente, ob liberam Christianae fidei professionem, primum verberati sunt ac vehementer torti, deinde, in accensum clibanum injecti, animas suas Deo tradiderunt.