Tertio Kalendas Maji _ Sancti Petri, ex Ordine Praedicatorum, Martyris, qui octavo Idus Aprilis pro fide catholica martyrium subiit. Romae natalis sanctae Catharinae Senensis Virginis, ex tertio Ordine sancti Dominici, vita et miraculis clarae, quam Pius Secundus, Pontifex Maximus, sanctarum Virginum numero adscripsit. Ipsius tamen festum sequenti die celebratur. Apud Paphum, in Cypro, sancti Tychici, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli, et ab ipso Apostolo in suis Epistolis carissimus frater, minister fidelis suusque in Domino conservus appellatur. Pisis, in Tuscia, sancti Torpetis Martyris, qui magnus in officio Neronis primum fuit, unusque ex his, de quibus idem Paulus Apostolus ab urbe Roma ad Philippenses scribit: « Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt». Sed postea, pro fide Christi, jubente Satellico, alapis caeditur, verberibus durissime afficitur, ac bestiis devorandus traditur, sed minime laeditur; tandem martyrium suum decollatione complevit. Cirthae, in Numidia, natalis sanctorum Martyrum Agapii et Secundini Episcoporum, qui, post longum apud praefatam urbem exsilium, in persecutione Valeriani, in qua tunc maxime Gentilium rabies ad tentandam justorum fidem inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt Martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Aemilianus miles, Tertulla et Antonia, quae erant sacrae Virgines, et quaedam mulier cum suis geminis. In insula Corcyra sanctorum septem Latronum, qui, a sancto Jasone ad Christum conversi, martyrio vitam adepti sunt sempiternam. Neapoli, in Campania, sancti Severi Episcopi, qui, inter alia admiranda, mortuum de sepulcro excitavit ad tempus, ut mendacem viduae et pupillorum creditorem argueret falsitatis. Brixiae sancti Paulini, Episcopi et Confessoris. In coenobio Cluniacensi, in Gallia, sancti Hugonis Abbatis. In monasterio Molismensi, in Gallia, sancti Roberti, qui fuit primus Abbas Cistercii.