Quinto Kalendas Maji _ Sancti Petri Canisii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris atque Ecclesiae Doctoris; qui duodecimo Kalendas Januarii migravit ad Dominum. Nicomediae natalis sancti Anthimi, Episcopi et Martyris; qui in persecutione Diocletiani, ob confessionem Christi, martyrii gloriam obtruncatione capitis accepit. Secuta est quoque illum universa ferme gregis sui multitudo; quorum alios Judex gladio obtruncari, alios conflagrari ignibus, alios, naviculis impositos, pelago immergi fecit. Tarsi, in Cilicia, sanctorum Castoris et Stephani Martyrum. Bononiae sancti Tertulliani, Episcopi et Confessoris. Brixiae sancti Theophili Episcopi. In Aegypto sancti Theodori Abbatis, qui fuit discipulus sancti Pachomii. Constantinopoli sancti Joannis Abbatis, qui pro cultu sacrarum Imaginum, sub Leone Isaurico, plurimum decertavit. Tarracone, in Hispania, beati Petri Armengaudii, ex Ordine beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum; qui, multa pro fidelibus redimendis in Africa passus, tandem, in conventu sanctae Mariae Pratorum, beato fine quievit. Lucae, in Tuscia, beatae Zitae Virginis, virtutum et miraculorum fama conspicuae.