Decimo octavo Kalendas Maji _ Sancti Justini, Philosophi et Martyris, cujus memoria pridie hujus diei recensetur. Romae, via Appia, natalis sanctorum Martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Alexandro Imperatore et Almachio Praefecto. Horum duo primi, beatae Caeciliae exhortatione ad Christum conversi et a sancto Urbano Papa baptizati, postmodum, ob fidei confessionem, fustibus caesi, gladio percussi sunt; Maximus vero, Praefecti cubicularius, cum et ipse, eorum permotus constantia et angelica visione firmatus, in Christum credidisset, tamdiu plumbatis verberatus est, donec spiritum exhalaret. Interamnae sancti Proculi, Episcopi et Martyris. Eodem die sancti Ardalionis mimi, qui, dum Sacris Christianorum in theatro illuderet, derepente mutatus est, et ea non solum verbis, sed etiam testimonio sui sanguinis comprobavit. Interamnae sanctae Domninae, Virginis et Martyris, cum Sociis Virginibus coronatae. Alexandriae sanctae Thomaidis Martyris, quae a socero, cujus impudicis noluerat consentire votis, gladio percussa est atque in duas partes per medium discissa. Lugduni, in Gallia, sancti Lamberti, Episcopi et Confessoris. Alexandriae sancti Frontonis Abbatis, cujus vita sanctitate et miraculis claruit. Romae sancti Abundii, Mansionarii Ecclesiae sancti Petri.