Idibus Aprilis _ Hispali, in Hispania, sancti Hermenegildi Martyris, qui fuit filius Leovigildi, Regis Visigothorum Ariani; atque ob catholicae fidei confessionem conjectus in carcerem, et, cum in solemnitate Paschali Communionem ab Episcopo Ariano accipere noluisset, perfidi patris jussu securi percussus est, ac regnum caeleste pro terreno Rex et Martyr intravit. Romae, in persecutione Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi, passio sancti Justini, Philosophi et Martyris; qui, cum secundum librum pro religionis nostrae defensione praefatis Imperatoribus porrexisset, eamque ibidem disputando strenue propugnasset, Crescentis Cynici, cujus vitam et mores nefarios redarguerat, insidiis accusatus quod Christianus esset, remunerationem linguae fidelis, martyrii munus accepit. Ipsius tamen festum sequenti die recolitur. Pergami, in Asia, in eadem persecutione, natalis sanctorum Martyrum Carpi, Thyatirensis Episcopi; Papyli Diaconi, et Agathonicae, ejusdem Papyli sororis et optimae feminae, atque Agathodori, eorum famuli, aliorumque multorum. Hi omnes, post varios cruciatus, pro beatis confessionibus martyrio coronati sunt. Dorostori, in Mysia inferiore, passio sanctorum Maximi, Quinctiliani et Dadae, in persecutione Diocletiani. Ravennae sancti Ursi, Episcopi et Confessoris.