Quarto Idus Aprilis _ Apud Babylonem sancti Ezechielis Prophetae, qui, a Judice populi Israel, quod eum de cultu idolorum argueret, interfectus, in sepulcro Sem et Arphaxad, Abrahae progenitorum, sepultus est; ad quod sepulcrum, orationis causa, multi confluere consueverunt. Romae natalis plurimorum sanctorum Martyrum, quos sanctus Alexander Papa, cum detineretur in carcere, baptizavit. Hos autem omnes Aurelianus Praefectus, navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic, ligatis ad colla lapidibus, mergi praecepit. Alexandriae sanctorum Martyrum Apollonii Presbyteri, et aliorum quinque, qui, in persecutione Maximiani, in mare demersi sunt. In Africa sanctorum Martyrum Terentii, Africani, Pompeji et Sociorum; qui, sub Decio Imperatore et Fortuniano Praefecto, virgis caesi, equuleis torti aliisque suppliciis cruciati, demum capitis obtruncatione martyrium compleverunt. Gandavi, in Flandria, sancti Macarii, Episcopi Antiocheni, virtutibus et miraculis clari.