Quinto Idus Aprilis _ In Judaea sanctae Mariae Cleophae, quam beatus Joannes Evangelista sororem sanctissimae Dei Genitricis Mariae nuncupat, et cum hac simul juxta crucem Jesu stetisse narrat. Antiochiae sancti Prochori, qui fuit unus de septem primis Diaconis; et, fide ac miraculis clarus, martyrio coronatus est. Romae natalis sanctorum Martyrum Demetrii, Concessi, Hilarii et Sociorum. Caesareae, in Cappadocia, sancti Eupsychii Martyris, qui ob eversum Fortunae fanum, sub Juliano Apostata, martyrium consummavit. In Africa sanctorum Martyrum Massylitanorum, in quorum die natali sanctus Augustinus tractatum habuit. Sirmii passio sanctarum septem Virginum et Martyrum, quae, dato simul pretio sanguinis, vitam mercatae sunt aeternam. Amidae, in Mesopotamia, sancti Acatii Episcopi, qui pro redimendis captivis etiam vasa Ecclesiae conflavit ac vendidit. Rotomagi sancti Hugonis, Episcopi et Confessoris. In civitate Diensi, in Gallia, sancti Marcelli Episcopi, miraculis clari. Montibus, in Hannonia, beatae Waldetrudis, vitae sanctimonia et miraculis clarae. Romae Translatio corporis sanctae Monicae, matris beati Augustini Episcopi; quod, ex Ostiis Tiberinis, Martino Quinto Summo Pontifice, in Urbem delatum, in Ecclesia ejusdem beati Augustini honorifice reconditum fuit.