Sexto Idus Aprilis _ Commemoratio sanctorum Herodionis, Asyncriti et Phlegontis, de quibus scribit beatus Paulus Apostolus in Epistola ad Romanos. Alexandriae sancti Aedesii Martyris, qui, sub Maximiano Galerio Imperatore, cum esset beati Apphiani frater, et impium Judicem, quod Deo dicatas Virgines leonibus traderet, palam argueret, idcirco, a militibus tentus saevissimisque affectus suppliciis, in mare demersus est pro Christo Domino. In Africa sanctorum Martyrum Januarii, Maximae et Macariae. Carthagine sanctae Concessae Martyris. Apud Corinthum beati Dionysii Episcopi, qui eruditione et gratia, quam habuit in verbo Dei, non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium Episcopos epistolis erudivit; Romanosque Pontifices adeo coluit, ut eorum epistolas publice legere in Ecclesia diebus Dominicis consueverit. Claruit autem temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi. Turonis, in Gallia, sancti Perpetui Episcopi, admirandae sanctitatis viri. Ferentini, in Hernicis, sancti Redempti Episcopi, cujus meminit beatus Gregorius Papa. Apud Comum sancti Amantii, Episcopi et Confessoris.