Quarto Kalendas Aprilis _ Heliopoli, apud Libanum, sancti Cyrilli, Diaconi et Martyris, cujus jecur, e discisso ventre avulsum, Gentiles, sub Juliano Apostata, feraliter depasti sunt. In Perside sanctorum Monachorum et Martyrum Jonae et Barachisii fratrum, sub Rege Persarum Sapore. Ex ipsis Jonas, pressus in cochlea, confractis ossibus, medius dissectus est; Barachisius autem, oppletis faucibus pice ardenti, suffocatus. Nicomediae passio sanctorum Martyrum Pastoris, Victorini et Sociorum. In Africa sanctorum Confessorum Armogastis Comitis, Masculae archimimi, et Saturi, regiae domus procuratoris; qui, tempore Wandalicae persecutionis, sub Rege Ariano Genserico, pro confessione veritatis, multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt. In urbe Astensi sancti Secundi Martyris. In monasterio Luxoviensi, in Gallia, depositio sancti Eustasii Abbatis, qui sancti Columbani discipulus et ferme sexcentorum Monachorum Pater fuit; ac, vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit.