Idibus Martii _ Caesareae, in Cappadocia, passio sancti Longini militis, qui Domini latus lancea perforasse perhibetur. Eodem die natalis sancti Aristobuli, Apostolorum discipuli, qui, cursu praedicationis peracto, martyrium consummavit. In Hellesponto sancti Menigni fullonis, qui sub Decio Imperatore passus est. In Aegypto sancti Nicandri Martyris, qui, cum sanctorum Martyrum reliquias studiose perquireret, et ipse meruit effici Martyr, sub Diocletiano Imperatore. Cordubae, in Hispania, sanctae Leocritiae, Virginis et Martyris; quae ob Christi fidem, in persecutione Arabica, diversis cruciatibus afflicta et gladio decollata est. Thessalonicae sanctae Matronae, quae, cum esset ancilla cujusdam Judaeae, et occulte Christum coleret, ac furtivis orationibus quotidie Ecclesiam frequentaret, a domina sua est deprehensa et multipliciter afflicta, atque novissime, robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi, incorruptum Deo spiritum reddidit. Reate sancti Probi Episcopi, cui morienti Juvenalis et Eleutherius Martyres adfuerunt. Apud Capuam sancti Speciosi Monachi, cujus animam (ut scribit beatus Gregorius Papa) germanus ejus deferri vidit in caelum.