Tertio Idus Martii _ Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Ruderici Presbyteri, et Salomonis. Nicomediae natalis sanctorum Martyrum Macedonii, Patriciae uxoris, et Modestae filiae. Nicaeae, in Bithynia, sanctorum Martyrum Theusetae, ejusque filii Horris, Theodorae, Nymphodorae, Marci et Arabiae; qui omnes pro Christo igni traditi sunt. Hermopoli, in Aegypto, sancti Sabini Martyris, qui multa passus, tandem, projectus in flumen, martyrium consummavit. In Perside sanctae Christinae, Virginis et Martyris. Apud Camerinum sancti Ansovini, Episcopi et Confessoris. In Thebaide depositio sanctae Euphrasiae Virginis. Constantinopoli Translatio sancti Nicephori, Episcopi ejusdem urbis et Confessoris; cujus corpus e Proconneso, Propontidis insula, ubi ipse quarto Nonas Junii ob sanctarum Imaginum cultum exsul obierat, Constantinopolim relatum est, atque a sancto illius civitatis Episcopo Methodio, honorifice in templo sanctorum Apostolorum sepultum, hac ipsa recurrente die, in qua olim idem Nicephorus in exsilium fuerat deportatus.