Quarto Idus Martii _ Romae sancti Gregorii Primi, Papae, Confessoris et Ecclesiae Doctoris eximii; qui, ob res praeclare gestas atque Anglos ad Christi fidem conversos, Magnus est dictus et Anglorum Apostolus appellatus. Ibidem depositio sancti Innocentii Primi, Papae et Confessoris. Ipsius autem festum quinto Kalendas Augusti celebratur. Item Romae sancti Mamiliani Martyris. Nicomediae sanctorum Egduni Presbyteri, et aliorum septem, qui singuli diebus singulis suffocati sunt, ut ceteris metus incuteretur. Ibidem passio sancti Petri Martyris, qui, cum esset cubicularius Diocletiani Imperatoris, et liberius de immensis Martyrum suppliciis quaereretur, propterea, jubente eodem, in medium adducitur, ac primo suspensus, diutissime flagris torquetur, deinde aceto ac sale perfusus, ad ultimum in craticula lento igne assatur, sicque vere Petri exstitit et fidei heres et nominis. Constantinopoli sancti Theophanis, qui, ex ditissimo pauper Monachus effectus, ab impio Leone Armeno, pro cultu sacrarum Imaginum, biennio detentus est in carcere, et inde in Samothraciam deportatus, ibidem, aerumnis confectus, reddidit spiritum, multisque miraculis claruit. Capuae sancti Bernardi, Episcopi et Confessoris.