Octavo Idus Martii _ Nicomediae sancti Quinctilis, Episcopi et Martyris. In Africa sanctorum Martyrum Cyrilli Episcopi, Rogati, Felicis, item Rogati, Beatae, Hereniae, Felicitatis, Urbani, Silvani et Mamilli. Apud Antinoum, Aegypti urbem, natalis sanctorum Martyrum Apollonii Diaconi, et Philemonis; qui, tenti et ad Judicem adducti, et, cum sacrificare idolis constanter renuissent, ambo, perforatis calcaneis, per civitatem horribiliter tracti, ac novissime, gladio caesi, martyrium compleverunt. Ibidem passio sanctorum Ariani Praesidis, Theotici et aliorum trium, quos Judex submersos in mare necavit, sed delphinorum obsequio corpora eorum ad littus delata sunt. Carthagine sancti Pontii, qui fuit Diaconus beati Cypriani Episcopi, et, usque ad diem mortis illius sustinens cum ipso exsilium, vitae et passionis ejus egregium volumen reliquit, atque, in suis passionibus Dominum semper glorificans, coronam vitae promeruit. Toleti, in Hispania, depositio beati Juliani, Episcopi et Confessoris, sanctitate et doctrina celeberrimi. In Anglia sancti Felicis Episcopi, qui orientales Anglos ad fidem convertit.