Quarto Nonas Martii _ Romae, via Appia, natalis sancti Lucii Primi, Papae et Martyris; qui, primo in persecutione Valeriani ob Christi fidem exsilio relegatus, et postmodum divino nutu ad Ecclesiam suam redire permissus, tandem, cum plurimum adversus Novatianos laborasset, capitis obtruncatione martyrium complevit. Eum vero sanctus Cyprianus summis laudibus celebravit. Nicomediae sancti Hadriani Martyris, cum aliis viginti tribus, qui omnes, sub Diocletiano Imperatore, martyrium crurifragio consummarunt. Eorum reliquiae, a Christianis Byzantium delatae, reverenti honore sepultae fuerunt; inde postea sancti Hadriani corpus Romam translatum fuit sexto Idus Septembris, quo die festivitas ejus potissimum celebratur. Romae, via Appia, sanctorum Martyrum nongentorum, qui positi sunt in coemeterio ad sanctam Caeciliam. Apud Chersonesum passio sanctorum Episcoporum Basilii, Eugenii, Agathodori, Elpidii, Aetherii, Capitonis, Ephraem, Nestoris et Arcadii. Eodem die sancti Caji Palatini, in mare demersi, et aliorum viginti septem. Item passio sanctorum Archelai, Cyrilli et Photii.