Quinto Nonas Martii _ Caesareae, in Palaestina, sanctorum Martyrum Marini militis, et Asterii Senatoris, in persecutione Valeriani. Horum prior, cum accusatus esset a commilitonibus ut Christianus, et, interrogatus a Judice, se Christianum esse voce clarissima testaretur, martyrii coronam abscissione capitis accepit; cumque Asterius corpus Martyris, capite truncatum, subjectis humeris et substrata veste, qua induebatur, exciperet, honorem quem Martyri detulit, continuo et ipse Martyr accepit. Calagurri, in Hispania, natalis sanctorum Martyrum Hemiterii et Cheledonii fratrum, qui, cum apud Legionem, Gallaeciae urbem, in castris militarent, ambo, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi, Calagurrim usque profecti, ibi, pluribus tormentis afflicti, martyrio coronati sunt. Eodem die passio sanctorum Felicis, Lucioli, Fortunati, Marciae et Sociorum. Item sanctorum militum Cleonici, Eutropii et Basilisci, qui, in persecutione Maximiani, sub Asclepiade Praeside, crucis supplicio feliciter triumpharunt Brixiae sancti Titiani, Episcopi et Confessoris. Bambergae sanctae Cunegundis Augustae, quae, sancto Henrico Primo, Romanorum Imperatori, nupta, perpetuam virginitatem, ipso annuente, servavit; ac, bonorum operum meritis cumulata, sancto fine quievit, et post obitum miraculis claruit.