Quarto Nonas Februarii _ Purificatio beatae Mariae Virginis, quae a Graecis Hypapante Domini appellatur. Caesareae, in Palaestina, sancti Cornelii Centurionis, quem beatus Petrus Apostolus baptizavit, et apud praefatam urbem Episcopali sublimavit honore. Romae, via Salaria, passio sancti Aproniani Commentariensis, qui, adhuc Gentilis, cum sanctum Sisinium e carcere educeret ut Laodicio Praefecto praesentaret, vocemque de caelo factam audiret: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi», credens baptizatur, et postea, in confessione Domini, vitae finem sententia capitali accepit. Item Romae sanctorum Martyrum Fortunati, Feliciani, Firmi et Candidi. Aurelianis, in Gallia, sancti Flosculi Episcopi. Cantuariae, in Anglia, natalis sancti Laurentii Episcopi, qui, post sanctum Augustinum, eam Ecclesiam gubernavit, et Regem ipsum ad fidem convertit.