Kalendis Februarii _ Sancti Ignatii, Episcopi Antiocheni et Martyris, qui gloriose martyrium consummavit tertiodecimo Kalendas Januarii. Smyrnae sancti Pionii, Presbyteri et Martyris; qui, post apologias pro fide Christiana conscriptas, post squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii tolerantiam suis exhortationibus roboravit, tandem, cruciatibus multis vexatus, clavis confixus et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo finem sortitus est. Cum ipso autem et alii quindecim passi sunt. Ravennae sancti Severi Episcopi, qui, ob praeclara merita, signo columbae fuit electus. In civitate Tricastina, in Gallia, sancti Pauli Episcopi, cujus vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur. Apud Kildariam, in Hibernia, sanctae Brigidae Virginis, quae cum lignum altaris tetigisset in testimonium virginitatis suae, lignum ipsum statim viride factum est. Apud Castrum Florentinum, in Etruria, beatae Viridianae, Virginis reclusae, ex Ordine Vallis Umbrosae.