Quarto Kalendas Februarii _ Treviris depositio beati Valerii Episcopi, qui fuit discipulus sancti Petri Apostoli. Romae, via Nomentana, natalis sanctorum Martyrum Papiae et Mauri militum, tempore Diocletiani Imperatoris; quorum ora jussit Laodicius, Urbis Praefectus, ad primam Christi confessionem lapidibus contundi, et sic eos in carcerem trahi, ac postea fustibus caedi, atque ad ultimum plumbatis percuti, donec exspirarent. Perusiae sancti Constantii, Episcopi et Martyris; qui, una cum Sociis, sub Marco Aurelio Imperatore, ob fidei defensionem, martyrii coronam accepit. Mediolani sancti Aquilini Presbyteri, qui, ab Arianis gladio in gutture transfixus, martyrio coronatur. Edessae, in Syria, sanctorum Martyrum Sarbelii et Barbeae sororis, qui, a beato Barsimaeo Episcopo baptizati, ambo, in persecutione Trajani, sub Lysia Praeside, martyrio coronati sunt. In territorio Tricassino sancti Sabiniani Martyris, qui, jubente Aureliano Imperatore, pro fide Christi decollatus est. Apud Bituricas, in Aquitania, sancti Sulpicii Severi Episcopi, virtutibus et eruditione conspicui.