Nono Kalendas Februarii _ Apud Ephesum sancti Timothei, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli; atque, ab eodem Ephesi ordinatus Episcopus, ibi post multos pro Christo agones, cum Dianae immolantes argueret, lapidibus obrutus est, ac paulo post obdormivit in Domino. Antiochiae sancti Babilae Episcopi, qui, in persecutione Decii, postea quam frequenter passionibus suis ac cruciatibus glorificaverat Deum, gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis ferreis, cum quibus et suum corpus sepeliri mandavit. Referuntur etiam passi cum eo tres pueri, scilicet Urbanus, Prilidianus et Epolonius, quos ille in Christi fide instruxerat. Fulginei, in Umbria, sancti Feliciani, qui, a sancto Victore Papa Primo Episcopus ejusdem civitatis ordinatus, illic, post multos labores, in ultima senectute, sub Decio Imperatore, martyrio coronatus est. Neocaesareae, in Mauritania, sanctorum Martyrum Mardonii, Musonii, Eugenii et Metelli; qui omnes igni traditi sunt, et eorum reliquiae in flumen dispersae. Item sanctorum Martyrum Thyrsi et Projecti. Cinguli, in Piceno, sancti Exsuperantii Confessoris, ejusdem civitatis Episcopi, ob miraculorum famam illustris. Bononiae sancti Zamae, qui, a sancto Dionysio, Romano Pontifice, primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus, illic Christianam fidem mirifice propagavit. Item beati Surani Abbatis, qui, tempore Longobardorum, sanctitate floruit.