Decimo Kalendas Februarii _ Sancti Raymundi de Penafort, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris, cujus dies natalis octavo Idus Januarii recolitur. Romae sanctae Emerentianae, Virginis et Martyris; quae adhuc catechumena, dum oraret ad sepulcrum sanctae Agnetis, cujus fuerat collactanea, a Gentilibus lapidata est. Philippis, in Macedonia, sancti Parmenae, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic, traditus gratiae Dei, injunctum sibi a fratribus officium praedicationis plena fide consummans, martyrii gloriam, sub Trajano, est adeptus. Ancyrae, in Galatia, sancti Clementis Episcopi, qui, saepius cruciatus, tandem, sub Diocletiano Imperatore, martyrium consummavit. Ibidem sancti Agathangeli, qui eodem die, sub Lucio Praeside, passus est. Caesareae, in Mauritania, sanctorum Martyrum Severiani et Aquilae uxoris, ignibus combustorum. Apud Antinoum, Aegypti urbem, sancti Asclae Martyris, qui, post diversa tormenta, pretiosam Deo animam, in flumen praecipitatus, reddidit. Alexandriae sancti Joannis Eleemosynarii, ejusdem urbis Episcopi, misericordia in pauperes celeberrimi. Toleti, in Hispania, sancti Ildefonsi Episcopi, qui, ob singularem vitae integritatem, susceptamque fidei defensionem adversus haereticos, sanctissimae Dei Genitricis virginitatem impugnantes, ab eadem Virgine Maria donatus est candidissima veste ac demum, sanctitate celebris, in caelum vocatus. In Provincia Valeriae sancti Martyrii Monachi, cujus meminit beatus Gregorius Papa.