Undecimo Kalendas Februarii _ Valentiae, in Hispania Tarraconensi, sancti Vincentii, Levitae et Martyris; qui, sub impiissimo Praeside Daciano, carceres, famem, equuleum, distorsiones membrorum, laminas candentes, ferream cratem ignitam aliaque tormentorum genera perpessus, ad martyrii praemium evolavit in caelum; cujus passionis nobilem triumphum Prudentius luculenter versibus exsequitur, et beatus Augustinus ac sanctus Leo Papa summis laudibus commendant. Apud Bethsaloen, in Assyria, sancti Anastasii Persae Monachi, qui, post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persarum Rege Chosroa multis poenis affectus, ad ultimum decollatus est, cum prius septuaginta Socios, qui fuerant in fluenta demersi, ad martyrium praemisisset. Ejus caput Romam, ad Aquas Salvias, delatum est, una cum veneranda ejus imagine, cujus aspectu fugari daemones morbosque curari, Acta secundi Concilii Nicaeni testantur. Ebreduni, in Galliis, sanctorum Martyrum Vincentii, Orontii et Victoris, qui martyrio in Diocletiani persecutione coronati sunt. Novariae sancti Gaudentii, Episcopi et Confessoris. Sorae sancti Dominici Abbatis, miraculis clari.