Duodecimo Kalendas Februarii _ Romae passio sanctae Agnetis, Virginis et Martyris; quae, sub Praefecto Urbis Symphronio, ignibus injecta, sed iis per orationem ejus exstinctis, gladio percussa est. De ea beatus Hieronymus haec scribit: "Omnium gentium litteris atque linguis, praecipue in Ecclesiis, Agnetis vita laudata est; quae et aetatem vicit et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit." Athenis natalis sancti Publii Episcopi, qui Atheniensium Ecclesiam, post sanctum Dionysium Areopagitam, nobiliter rexit; et, praeclarus virtutibus ac doctrinae laude praefulgens, ob Christi martyrium gloriose coronatur. Tarracone, in Hispania, sanctorum Martyrum Fructuosi Episcopi, Augurii et Eulogii Diaconorum. Hi, tempore Gallieni, primo in carcerem trusi, deinde flammis injecti, et, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis orantes, martyrium compleverunt; in quorum die natali sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit. In monasterio Einsidlensi, apud Helvetios, sancti Meinradi, Presbyteri et Monachi; qui eodem in loco, ubi postea monasterium ipsum excrevit, eremiticae intentus vitae, a latronibus interfectus est. Ipsius vero beati viri corpus, olim in Augiensi Germaniae monasterio sepultum, ad Einsidlense monasterium deinde relatum fuit. Trecis, in Gallia, sancti Patrocli Martyris, qui martyrii coronam sub Aureliano Imperatore promeruit. Papiae sancti Epiphanii, Episcopi et Confessoris.