Quartodecimo Kalendas Februarii _ Romae, via Cornelia, sanctorum Martyrum Marii et Marthae conjugum, et filiorum Audifacis et Abachum, nobilium Persarum; qui Romam, temporibus Claudii Principis, ad orationem venerant. Ex eis vero, post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues ferreos manuumque praecisionem, Martha in Nympha necata est; ceteri sunt decollati, et corpora eorum incensa. Item sancti Canuti, Regis et Martyris. Smyrnae natalis beati Germanici Martyris, qui, sub Marco Antonino et Lucio Aurelio, cum primaevae aetatis venustate floreret, damnatus a Judice, et, per gratiam virtutis Dei, metum corporeae fragilitatis excludens, praeparatam sibi bestiam sponte provocavit; cujus dentibus comminutus, vero pani Domino Jesu Christo, pro ipso moriens, meruit incorporari. In Africa sanctorum Martyrum Pauli, Gerontii, Januarii, Saturnini, Successi, Julii, Cati, Piae et Germanae. Apud Spoletum passio sancti Pontiani Martyris, qui, tempore Antonini Imperatoris, a Fabiano Judice, pro Christo vehementissime virgis caesus, jussus est super carbones nudis pedibus ambulare, sed a carbonibus nil laesus, equuleo et uncinis ferreis jussus est suspendi, et sic in carcerem trudi, ubi Angelica visitatione meruit confortari; postque leonibus expositus et plumbo ferventi perfusus, tandem gladio percussus est. Laudae, in Insubria, sancti Bassiani, Episcopi et Confessoris, qui adversus haereticos, una cum sancto Ambrosio, strenue decertavit. Wigorniae, in Anglia, sancti Wulstani, Episcopi et Confessoris, meritis et miraculis conspicui; qui ab Innocentio Papa Tertio inter Sanctos relatus est.