Sextodecimo Kalendas Februarii _ In Thebaide sancti Antonii Abbatis, qui, multorum Monachorum Pater, vita et miraculis praeclarissimus vixit; cujus gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est. Ejus autem sacrum corpus, sub Justiniano Imperatore, divina revelatione repertum et Alexandriam delatum, in Ecclesia sancti Joannis Baptistae humatum fuit. Apud Lingonas, in Gallia, sanctorum tergeminorum Speusippi, Eleusippi et Meleusippi; qui, cum avia sua Leonilla, martyrio coronati sunt, tempore Marci Aurelii Imperatoris. Apud Bituricas, in Aquitania, depositio sancti Sulpicii Episcopi, cognomento Pii, cujus vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur. Romae, in monasterio sancti Andreae, beatorum Monachorum Antonii, Meruli et Joannis, de quibus scribit sanctus Gregorius Papa. In finibus Edessenae regionis, in Mesopotamia, sancti Juliani Eremitae, cognomento Sabae, qui, Valentis Imperatoris tempore, fidem catholicam, Antiochiae ferme collapsam, virtute miraculorum erexit. Romae Inventio sanctorum Martyrum Diodori Presbyteri, Mariani Diaconi, et Sociorum, qui, sancto Stephano Papa Ecclesiam Dei regente, martyrium Kalendis Decembris sunt assecuti.