Pridie Idus Januarii _ Romae sanctae Tatianae Martyris, quae, sub Alexandro Imperatore, uncis atque pectinibus laniata, bestiis exposita et in ignem missa, sed nil laesa, demum, gladio percussa, migravit in caelum. Constantinopoli sanctorum Tigrii Presbyteri, et Eutropii Lectoris; qui, Arcadii Imperatoris tempore, cum de incendio quo Ecclesia princeps et Senatus curia conflagraverant, tamquam per eos ad exsilium sancti Joannis Chrysostomi ulciscendum excitato, per calumniam accusati essent, sub Praefecto urbis Optato, inanium deorum superstitione implicito et Christianae religionis osore, passi sunt. In Achaja sancti Satyri Martyris, qui cum ante quoddam idolum transiret, in illud exsufflavit, signans sibi frontem, atque statim idolum corruit; ob quam causam decollatus est. Eodem die sancti Arcadii Martyris, genere et miraculis clari. In Africa sanctorum Martyrum Zotici, Rogati, Modesti, Castuli, et coronae Militum quadraginta. Tibure sancti Zotici Martyris. Ephesi passio sanctorum quadraginta duorum Monachorum, qui ob cultum sanctarum Imaginum, sub Constantino Copronymo, saevissime cruciati, martyrium compleverunt. Ravennae sancti Joannis, Episcopi et Confessoris. Veronae sancti Probi Episcopi. In Anglia sancti Benedicti, Abbatis et Confessoris.