Tertio Idus Januarii _ Romae sancti Hygini, Papae et Martyris; qui, in persecutione Antonini, gloriose martyrium consummavit. Item Romae natalis sancti Melchiadis, Papae et Martyris; qui multa, in persecutione Maximiani, passus est, atque, reddita Ecclesiae pace, quievit in Domino. Ipsius autem festivitas quarto Idus Decembris celebratur. Firmi, in Piceno, sancti Alexandri, Episcopi et Martyris. Ambiani, in Gallia, sancti Salvii, Episcopi et Martyris. In Africa beati Salvii Martyris, in cujus natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem. Alexandriae sanctorum Martyrum Petri, Severi et Leucii. Brundusii sancti Leucii, Episcopi et Confessoris. In Judaea sancti Theodosii Coenobiarchae, in vico Cappadociae Magariasso nati; qui, multa passus pro fide catholica, in pace tandem quievit in eo monasterio, quod ille super solitarium Hierosolymitanae dioecesis montem exstruxerat. In Thebaide sancti Palaemonis Abbatis, qui fuit magister sancti Pachomii. Suppentoniae, apud montem Soractem, sancti Anastasii Monachi, et Sociorum; qui, divinitus vocati, feliciter migraverunt ad Dominum. Papiae sanctae Honoratae Virginis.