Quarto Idus Januarii _ In Thebaide natalis beati Pauli, primi Eremitae, Confessoris, qui, a sextodecimo aetatis suae anno usque ad centesimum decimum tertium, solus in eremo permansit; cujus animam, inter Apostolorum et Prophetarum choros, ad caelum ferri ab Angelis sanctus Antonius vidit. Ejus autem festivitas decimo octavo Kalendas Februarii celebratur. In Cypro beati Nicanoris, qui fuit unus de septem primis Diaconis; atque, gratia fidei et virtute admirandus, gloriosissime coronatus est. Romae sancti Agathonis Papae, qui, sanctitate et doctrina conspicuus, quievit in pace. Bituricis, in Aquitania, sancti Willhelmi, Episcopi et Confessoris, signis et virtutibus clari; quem Honorius Papa Tertius in Sanctorum canonem adscripsit. Mediolani sancti Joannis Boni, Episcopi et Confessoris. Constantinopoli sancti Marciani Presbyteri. In monasterio Cuxanensi, in Gallia, natalis sancti Petri Urseoli Confessoris, qui, antea Venetiarum Dux et deinde Monachus ex Ordine sancti Benedicti, pietate et virtutibus claruit.