Quinto Idus Januarii _ Antiochiae, sub Diocletiano et Maximiano, natalis sanctorum Juliani Martyris, et Basilissae Virginis, ipsius Juliani uxoris. Haec, virginitate cum viro suo servata, in pace vitam finivit; Julianus vero (postquam multitudo Sacerdotum et Ministrorum Ecclesiae Christi, quae, propter immanitatem persecutionis, ad eos confugerat, igne cremata est), Marciani Praesidis jussu, plurimis tormentis cruciatus, capitalem sententiam accepit. Cum ipso etiam Antonius Presbyter, et Anastasius, quem idem Julianus, a morte suscitatum, gratiae Christi participem fecerat, et Celsus puer cum hujus matre Marcionilla, ac septem fratres, aliique plurimi passi sunt. Smyrnae sanctorum Martyrum Vitalis, Revocati et Fortunati. In Africa sanctorum Martyrum Epicteti, Jucundi, Secundi, Vitalis, Felicis et aliorum septem. In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae Virginis, quae, bestiis tradita, martyrium consummavit. Sebaste, in Armenia, sancti Petri Episcopi, filii sanctorum Basilii et Emmeliae, atque fratris item sanctorum Basilii Magni et Gregorii Nysseni Episcoporum, ac Macrinae Virginis. Anconae sancti Marcellini Episcopi, qui urbem illam (ut sanctus Gregorius Papa scribit) divina virtute ab incendio liberavit.