Sexto Idus Januarii _ Bellovaci, in Galliis, sanctorum Martyrum Luciani Presbyteri, Maximiani et Juliani. Horum duo ultimi a persecutoribus gladio perempti sunt; beatus autem Lucianus, qui, una cum sancto Dionysio, in Galliam venerat, et ipse, post nimiam caedem, cum Christi nomen viva voce confiteri non timuisset, priorum sententiam excepit. In Libya sanctorum Martyrum Theophili Diaconi, et Helladii, qui, primo laniati ac testulis peracutis compuncti, demum, in ignem conjecti, animas Deo reddiderunt. Augustoduni sancti Eugeniani Martyris. Hierapoli, in Asia, sancti Apollinaris Episcopi, qui, sub Marco Antonino Vero, sanctitate atque doctrina floruit. Neapoli, in Campania, natalis sancti Severini Episcopi, qui fuit frater beati Victorini Martyris; et, post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quievit. Metis, in Gallia, sancti Patientis Episcopi. Papiae sancti Maximi, Episcopi et Confessoris. Ratisbonae, in Bavaria, sancti Erhardi Episcopi. Apud Noricos sancti Severini Abbatis, qui apud eam gentem Evangelium propagavit, et Noricorum dictus est Apostolus. Ejus corpus ad Lucullanum prope Neapolim, in Campania, divinitus delatum, inde postea ad monasterium sancti Severini translatum est.