Octavo Idus Januarii _ Epiphania Domini. Florentiae natalis sancti Andreae Corsini, civis Florentini, ex Ordine Carmelitarum, Episcopi Faesulani et Confessoris; quem, miraculis clarum, Urbanus Papa Octavus in Sanctorum numerum retulit. Ejus autem festivitas recolitur pridie Nonas Februarii. Barcinone, in Hispania, item natalis sancti Raymundi de Penafort, ex Ordine Praedicatorum, Confessoris, doctrina et sanctitate celebris. Ipsius vero festum decimo Kalendas Februarii celebratur. In Africa commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui, in persecutione Severi, ad palum ligati sunt et igne consumpti. In territorio Rhemensi passio sanctae Macrae Virginis, quae, in persecutione Diocletiani, jubente Rictiovaro Praeside, cum in ignem esset praecipitata et permansisset illaesa, dehinc, mamillis abscissis et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas ac prunas volutata, tandem orans migravit ad Dominum. Rhedonis, in Gallia, sancti Melanii, Episcopi et Confessoris; qui, post innumerabilium signa virtutum, jugiter caelo intentus, gloriosus migravit a saeculo. Geris, in Aegypto, sancti Nilammonis reclusi, qui, dum ad Episcopatum traheretur invitus, in oratione spiritum Deo reddidit.