Sexto Kaléndas Novémbris _ Vigília sanctórum Apostolórum Simónis et Judæ. Abulæ, in Hispánia, pássio sanctórum Vincéntii, Sabínæ et Christétæ. Hi primum in equúleo ádeo sunt exténti, ut omnes membrórum compáges laxaréntur; deínde cápita eórum, lapídibus superpósita, usque ad cérebri excussiónem válidis véctibus sunt contúsa, atque ita ipsi martýrium complevérunt, sub Prǽside Daciáno. Apud castrum Tyle, in Gállia, sancti Floréntii Mártyris. In Cappadócia sanctárum Mártyrum Capitolínæ, ejúsque ancíllæ Erothéidis, quæ sub Diocletiáno sunt passæ. Apud Indos sancti Fruméntii Epíscopi, qui, primum ibi captívus, deínde, Epíscopus a sancto Athanásio ordinátus, Evangélium in ea província propagávit. Neápoli, in Campánia, sancti Gaudiósi, Epíscopi Africáni, qui ob Wandalórum persecutiónem venit in Campániam, et, in monastério apud eam urbem, sancto fine quiévit. In Æthiópia sancti Elésbaan Regis, qui, Christi hóstibus expugnátis, ac, témpore Justíni Imperatóris, misso regio diadémate Hierosólymam, monásticam vitam, ut vóverat, agens, migrávit ad Dóminum.