Kaléndis Septémbris _ In província Narbonénsi sancti Ægídii, Abbátis et Confessóris, cujus nómine est appellátum óppidum, quod póstea crevit in loco, ubi ipse monastérium eréxerat et mortális vitæ cursum absólverat. Sentiáni, in fínibus Apúliæ, pássio sanctórum Donáti et altérius Felícis; qui, sanctórum Bonifátii et Theclæ fílii, a Valeriáno Júdice, sub Maximiáno Imperatóre, jussi sunt, post vária torménta, cápite præcídi hodiérna die, in qua et festívitas aliórum ex duódecim frátribus, quorum natális respectívis diébus ágitur, institúta est celebrári. Ipsórum vero duódecim fratrum córpora Benevéntum póstea transláta sunt, ibíque honorífice asserváta. In Palæstína sanctórum Jósue et Gedeónis. Hierosólymis beátæ Annæ Prophetíssæ, cujus sanctitátem sermo Evangélicus prodit. Cápuæ, via Aquária, sancti Prisci Mártyris, qui fuit unus de antíquis Christi discípulis. Tudérti, in Umbria, sancti Terentiáni, Epíscopi et Mártyris; qui, sub Hadriáno Imperatóre, Lætiáni Procónsulis jussu, equúleo et scorpiónibus cruciátus est, ac demum, abscíssa lingua, cápitis damnátus martýrium complévit. Heracléæ, in Thrácia, sancti Ammónis Diáconi, et sanctárum quadragínta Vírginum, quas ille erudívit in fide, et, sub Licínio tyránno, ad martýrii glóriam secum perdúxit. In Hispánia sanctórum Mártyrum Vincéntii et Læti. Populónii, in Túscia, sancti Réguli Mártyris, qui ex Africa illuc venit, ibíque, sub Tótila, martýrium consummávit. Cápuæ sancti Prisci Epíscopi, qui unus fuit ex illis Sacerdótibus, qui, in persecutióne Wandalórum, ob fidem cathólicam várie afflícti et vetústæ navi impósiti, ex Africa ad Campániæ líttora pervenérunt, et Christiánam religiónem, in iis locis dispérsi diversísque Ecclésiis præfécti, mirífice propagárunt. Ipsíus autem fuérunt sócii Castrénsis, cujus dies natális tértio Idus Februárii recólitur, Támmarus, Rósius, Heráclius, Secundínus, Adjútor, Marcus, Augústus, Elpídius, Cánion et Vindónius. Apud Sénonas beáti Lupi, Epíscopi et Confessóris; de quo refértur quod quadam die, præsénte Clero, dum sacris altáribus adstáret, lapsa est cǽlitus gemma in ejus cálicem sanctum. Rhemis, in Gállia, sancti Xysti, qui fuit primus ejúsdem civitátis Epíscopus. Apud Cenómanos, in Gállia, sancti Victórii Epíscopi. Apud Aquínum sancti Constántii Epíscopi, prophetíæ dono multísque virtútibus clari. Ad Aquas Duras, in Constantiénsi Germániæ território, sanctæ Verénæ Vírginis.