Prídie Idus Júlii _ Sancti Bonaventúræ, ex Ordine Minórum, Cardinális et Epíscopi Albanénsis, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris; qui sequénti die migrávit ad Dóminum. Romæ natális sancti Camílli de Lellis, Presbýteri et Confessóris, Clericórum Regulárium infírmis ministrántium Institutóris; quem, virtútibus et miráculis clarum, Summus Póntifex Benedíctus Décimus quartus in Sanctórum número recénsuit, et Leo Décimus tértius cæléstem hospitálium et infirmórum Patrónum renuntiávit. Ipsíus tamen festívitas quintodécimo Kaléndas Augústi recólitur. Item Romæ sancti Justi mílitis, qui, sub Cláudio Tribúno, apparénte sibi divínitus Cruce, crédidit in Christum, et, mox baptizátus, ómnia sua paupéribus erogávit; tentus deínde a Magnétio Præfécto, atque verberári nervis, gálea igníta cóntegi et in rogum immítti jussus ac ne in capíllo quidem læsus, in Dómini confessióne réddidit spíritum. Synópe, in Ponto, sancti Phocæ Mártyris, ejúsdem civitátis Epíscopi, qui, sub Trajáno Imperatóre, cárcerem, víncula, ferrum ignémque pro Christo súperans, evolávit in cælum. Ejus relíquiæ póstea Viénnam, in Gállia, sunt delátæ, et in Basílica sanctórum Apostolórum cónditæ. Alexandríæ sancti Héraclæ Antístitis, ob cujus celebérrimam opiniónem, Africánus historiógraphus mémorat se Alexandríam, ad eum viséndum, properásse. Carthágine sancti Cyri Epíscopi, in cujus festivitáte sanctus Augustínus de eo sermónem ad pópulum hábuit. Novocómi sancti Felícis, qui fuit primus ejúsdem civitátis Epíscopus. Bríxiæ sancti Optatiáni Epíscopi. Davéntriæ, in Belgis, sancti Marcellíni, Presbýteri et Confessóris. Limæ, in Perúvia, sancti Francísci Soláni, Sacerdótis ex Ordine Minórum et Confessóris; qui, prædicatióne, signis et virtútibus apud Indos Occidentáles illústris, migrávit ad Dóminum, atque a Benedícto Décimo tértio, Pontífice Máximo, Sanctórum fastis adscríptus est.