Sexto Idus Maji _ Sancti Antoníni, ex Ordine Prædicatórum, Epíscopi Florentíni et Confessóris, cujus dies natális sexto Nonas mensis hujus recensétur. Romæ, via Latína, natális sanctórum Mártyrum Gordiáni et Epímachi, quorum prior, pro confessióne nóminis Christi, témpore Juliáni Apóstatæ, diu plumbátis cæsus et ad últimum cápite truncátus, noctu a Christiánis sepúltus eádem via fuit in crypta, in quam beáti Epímachi Mártyris relíquiæ paulo ante translátæ fúerant ab Alexándria, ubi ipse, pro Christi fide, martýrium compléverat prídie Idus Decémbris. In terra Hus sancti Job Prophétæ, admirándæ patiéntiæ viri. Romæ beáti Calepódii, Presbýteri et Mártyris; quem Alexánder Imperátor gládio fecit occídi, et corpus ejus per civitátem trahi, atque in Tíberim jactári, quod invéntum Callístus Papa sepelívit. Decollátus est étiam Palmátius Consul cum uxóre et fíliis et áliis promíscui sexus quadragínta duóbus de domo sua, Simplícius quoque Senátor cum uxóre et sexagínta octo de família sua, item et Felix cum uxóre sua Blanda; quorum cápita suspénsa sunt per divérsas portas Urbis, ad exémplum Christianórum. Item Romæ, via Latína, ad Centum Aulas, natális sanctórum Mártyrum Quarti et Quincti, quorum córpora Cápuam transláta sunt. Apud Leontínos, in Sicília, sanctórum Mártyrum Alphíi, Philadélphi et Cyríni. Smyrnæ sancti Dioscóridis Mártyris. Apud Taréntum sancti Catáldi Epíscopi, miráculis clari. Matríti sancti Isidóri Agrícolæ, quem, miráculis clarum, Gregórius Papa Décimus quintus, una cum sanctis Ignátio, Francísco Xavério, Terésia et Philíppo Nério, in Sanctórum númerum rétulit. Medioláni Invéntio sanctórum Mártyrum Nazárii et Celsi, in qua beátus Ambrósius Epíscopus corpus sancti Nazárii recenti adhuc sánguine conspérsum réperit, atque ad Basílicam Apostolórum tránstulit, una cum córpore beáti Celsi púeri, quem idem ipse Nazárius nutríerat, et Anolínus, in Nerónis persecutióne, simul cum eo feríri gládio jússerat quinto Kaléndas Augústi; quo die festívitas gloriósi eórum martýrii celebrátur.